- ROHAN
- ROHANnomen Familiae in Gallia perillustris, quae in Armorica Britannia a pluribus saeculis floruit, et facile in reliquis primas tenet. In ea Alanus VI. Rohaneus duos suscepit filios, Alanum VII. et Eonem; a quorum isto linea Dominorum du Guet de l'Isle et Pouldu descendit et nunc quoque, sed in Fortana tenuiori, pro illo domus splendore, superest. Alanô genitus Ioannes II. gener Philippi Eburovicensis Navarrae Rex obiit A. C. 1395. communis pater duarum iterum linearum. Nam ex Alano VIII. primogenito reliqui Vicecomites de Rohan, Comites de Porhoet, et Principes de Leon descenderunt; donec priori saeculô deficerent. Ex Carolo vero filio minori, omnes reliqui d escendunt; ita quidem, ut observetur, Ludovicum, Caroli filium, genuisse Ludovicum cognomine Magnum (a quo Domini, vel, uti nunc vocant, Principes de Guimene, Duces de Monthazon, et Comites de Rochefort, qui nunc quoque florent, derivantur) et Petrum Dn. de Gie, Marescallum Franciae, patrem Dn. de Gei, et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit et Petri Domini, de Frontenay, maritum Annae; quae haeres primarii fuerat rami. Unde in huius posteris iterum Cicecomitum de Rohan, Principum de Leon et Dn. de Saubize titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Ultimus ex ea masculus vitam clausit, seu Henricus Dux A. C. 1638. ex vulnere in praelio Reinfeldensi accepto; seu filius eius (de cius natalibus magnâ contentione disputatum est) Tancredus, in Parisiensibus motibus exstinctus, successione, per Margaretam Henrici filiam in Domum Chabotiam illatâ, vide supra in voce Chabotia. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobilit. Europ. Parte I. in Indice, ubi Familiae huius illustris dispositionem exhibet. De Montbasonio vero ramo, unde Duces de Montbason, et Princeps de Soubize, ad quem Ducatus Rohaneus, per coniugem Chabotiam, delatus est, suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.